monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 5
Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, eiusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies.